HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXIX: De prima persecutione Saulis

Saulus vero devastabat Ecclesiam, discurrens per domos, trahens viros ac mulieres, et detrudens in carcerem. Neminem tamen occidebat, Domino custodiente manus ejus, ne sanguine innocentium polluerentur. Qui ante dispersi fuerant pertransibant de loco ad locum evangelizantes verbum Dei nihilominus, quia dispersi constantes erant in praedicatione evangelii Philippus autem diaconus secundus a Stephano, descendens in civitatem Samariae praedicabat ibi Christum, et intendebant turbae unanimiter his, quae a Philippo dicebantur, videntes miracula quae faciebat, quia multos daemoniacos liberabat, multos paralyticos sanabat, et claudos erigebat. Erat autem ibi Simon Magus seducens gentem, cui auscultabant omnes, a minimo usque ad maximum, quia magicis artibus multa faciebat, unde dicebant ipsum esse virtutem Dei magnam, aestimantes ipsum esse prophetam, vel angelum, vel Dei Filium, quia mentes eorum dementaverat, id est magicis artibus subverterat. Cumque crederent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri, et mulieres, et Simon simulavit se credere, et baptizatus est. Videns enim Philippum facere miracula, qualia et quanta ipse facere non poterat, nec ita facile, putavit ex quadam industria fieri, ideo ficte baptizatus est, ut familiarius ei adhaereret, et addisceret artem, qua similia posset facere.